Перевода Кн. VI "Естественной Истории" Плиния Старшего не найдется?


Автор сообщения: Егермейстер
Дата и время сообщения: 18 March 2005 at 21:27:51:

Я был бы очень благодарен, если бы отыскался перевод вот этого фрагмента Книги VI "Естественной Истории" Плиния Старшего, вот латинский текст,

http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Pliny_the_Elder/6*.html

199. ...Polybius in extrema Mauretania contra montem Atlantem a terra stadia VIII abesse prodidit Cernen, Nepos Cornelius ex adverso maxime Carthaginis a continente p. M, non ampliorem circuitu II. traditur et alia insula contra montem Atlantem, et ipsa Atlantis appellata. ab ea V dierum praenavigatione solitudines ad Aethiopas inde primum circumagente se terrarum fronte in occasum ac mare Atlanticum.

200 contra hoc quoque promunturium Gorgades insulae narrantur, Gorgonum quondam domus, bidui navigatione distantes a continente, ut tradit Xenophon Lampsacenus. penetravit in eas Hanno Poenorum imperator prodiditque hirta feminarum corpora, viros pernicitate evasisse; duarum Gorgadum cutes argumenti et miraculi gratia in Iunonis templo posuit, spectatas usque ad Carthaginem captam.

201 ultra has etiamnum duae Hesperidum insulae narrantur, adeoque omnia circa hoc incerta sunt, ut Statius Sebosus a Gorgonum insulis cursum prodiderit, ab his ad Hesperu Ceras unius. nec Mauretaniae insularum certior fama est. paucas modo constat esse ex adverso Autololum a Iuba repertas, in quibus Gaetulicam purpuram tinguere instituerat.

xxxvii
202 Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse quasdamque alias, quo in numero idem Sebosus etiam spatia conplexus Iunoniam abesse a Gadibus DCCL p. tradit, ab ea tantundem ad occasum versus Pluvialiam Caprariamque; in Pluvialia non esse aquam nisi ex imbri. ab iis CCL Fortunatas contra laevam Mauretaniae in VIII horam solis; vocari Invallem a convexitate et Planasiam a specie, Invallis circuitu CCC p.; arborum ibi proceritatem ad CXL pedes adulescere.

203 Iuba de Fortunatis ita inquisivit: sub meridiem quoque positas esse prope occasum, a Purpurariis DCXXV p., sic ut CCL supra occasum navigetur, dein per CCCLXXV ortus petatur. primam vocari Ombrion, nullis aedificiorum vestigiis; habere in montibus stagnum, arbores similes ferulae, ex quibus aqua exprimatur, e nigris amara, ex candidioribus potui iucunda.

204 alteram insulam Iunoniam appellari; in ea aediculam esse tantum lapide exstructam. ab ea in vicino eodem nomine minorem, deinde Caprariam, lacertis grandibus refertam. in conspectu earum esse Ninguariam, quae hoc nomen acceperit a perpetua nive, nebulosam.

205 proximam ei Canariam vocari a multitudine canum ingentis magnitudinis - ex quibus perducti sunt Iubae duo -; apparere ibi vestigia aedificiorum. cum omnes autem copia pomorum et avium omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas ferentibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et mellis, papyrum quoque et siluros in amnibus gigni. infestari eas belvis, quae expellantur adsidue, putrescentibus.

Помогите, пожалуйста!


1981. Перевода Кн. VI "Естественной Истории" Плиния Старшего не найдется? - Егермейстер 21:27 18.03.05 (18)
К списку тем на странице