Re: parte Orientis LIBER PONTIFICALIS


: .
: 31 August 2006 at 00:41:28:

: Re: a parte Orientis


LIBER PONTIFICALIS
(Late 6th century A.D.?)

http://www.thelatinlibrary.com/liberpontificalis1.html

LV. IOHANNES I (523-526)

1 Iohannes, natione Tuscus, ex patre Constantio, sedit ann. II m. VIIII d. XVI. Fuit autem a consulatu Maximi (523) usque ad consulatum Olybrii (526), temporibus Theodorici et Iustini Augusti christiani.

Hic uocitus est a rege Theodorico Rauenna ; quem ipse rex rogans misit in legationem Constantinopolim ad Iustinum imperatorem orthodoxum, quia eodem tempore Iustinus imperator, uir religiosus, summo ardoris amore religionis christianae uoluit hereticos extricare. Nam summo feruore christianitatis hoc consilio usus est ut ecclesias Arrianorum catholicas consecraret. 2 Pro hanc causam hereticus rex Theodoricus audiens hoc exarsit et uoluit totam Italiam ad gladium extinguere. Eodem tempore Iohannes papa, egrotus infirmitate, cum fletu ambulauit et senatores exconsules cum eo, id est Theodorus, Inportunus, Agapitus excons. et alius Agapitus patricius. Qui hoc accipientes in mandatis legationum ut redderentur ecclesias hereticis in parte Orientis : quod si non, omnem Italiam ad gladio perderet. 3 Qui dum ambulassent cum Iohannem papam, ...


2422. 61 62 - . 13:10 24.08.06 (45)